Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 9: Versus 16

Igitur non volentis,etc. Tanquam diceret: Non sufficit sola voluntas hominis, si non sit etiam misericordia Dei. Cui dicitur, econtra: Non sufficit etiam misericordia Dei, si non sit voluntas hominis; ac per hoc si recte dictum est illud, cur etiam a contrario non recte dicitur: Non miserentis est Dei, sed volentis est hominis? Restat ergo ut recte dictum hoc intelligatur, ut totum Deo detur: qui hominis voluntatem bonam, et praeparat ad juvandam, et adjuvat praeparatam: volentem praevenit ut velit, volentem subsequitur ne frustra velit.AUG.Quis porro tam impie desipit, ut dicat Deum malas hominum voluntates, etc., usque ad sicut ex misericordia sua gratiam praestat.
(* Traductions européennes)